Numbers · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernacu...2. Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cog...3. a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et...4. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,5. quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;6. de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;7. de Juda, Nahasson filius Aminadab ;8. de Issachar, Nathanaël filius Suar ;9. de Zabulon, Eliab filius Helon ;10. filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de ...11. de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;12. de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;13. de Aser, Phegiel filius Ochran ;14. de Gad, Eliasaph filius Duel ;15. de Nephthali, Ahira filius Enan.16. Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognatione...17. quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :18. et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos pe...19. sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.20. De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac ...21. quadraginta sex millia quingenti.22. De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognati...23. quinquaginta novem millia trecenti.24. De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationu...25. quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.26. De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognation...27. recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.28. De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cogn...29. recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.30. De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognat...31. quinquaginta septem millia quadringenti.32. De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familia...33. quadraginta millia quingenti.34. Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos c...35. triginta duo millia ducenti.36. De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cogna...37. triginta quinque millia quadringenti.38. De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationu...39. sexaginta duo millia septingenti.40. De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognation...41. quadraginta millia et mille quingenti.42. De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cogn...43. quinquaginta tria millia quadringenti.44. Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim princi...45. Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias...46. sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.47. Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.48. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :49. Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis...50. sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa...51. Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum ...52. Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et...53. Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat in...54. Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
This passage has not yet been translated.
a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.
This passage has not yet been translated.
Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,
This passage has not yet been translated.
quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;
This passage has not yet been translated.
de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;
This passage has not yet been translated.
de Juda, Nahasson filius Aminadab ;
This passage has not yet been translated.
de Issachar, Nathanaël filius Suar ;
This passage has not yet been translated.
de Zabulon, Eliab filius Helon ;
This passage has not yet been translated.
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ;
This passage has not yet been translated.
de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;
This passage has not yet been translated.
de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;
This passage has not yet been translated.
de Aser, Phegiel filius Ochran ;
This passage has not yet been translated.
de Gad, Eliasaph filius Duel ;
This passage has not yet been translated.
de Nephthali, Ahira filius Enan.
This passage has not yet been translated.
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,
This passage has not yet been translated.
quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :
This passage has not yet been translated.
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
This passage has not yet been translated.
sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
This passage has not yet been translated.
De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
This passage has not yet been translated.
quadraginta sex millia quingenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
This passage has not yet been translated.
quinquaginta novem millia trecenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,
This passage has not yet been translated.
quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,
This passage has not yet been translated.
recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
quinquaginta septem millia quadringenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
quadraginta millia quingenti.
This passage has not yet been translated.
Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
triginta duo millia ducenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
triginta quinque millia quadringenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
sexaginta duo millia septingenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
quadraginta millia et mille quingenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
quinquaginta tria millia quadringenti.
This passage has not yet been translated.
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
This passage has not yet been translated.
Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
This passage has not yet been translated.
sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :
This passage has not yet been translated.
sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
This passage has not yet been translated.
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
This passage has not yet been translated.
Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.
This passage has not yet been translated.
Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.