Numbers · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possi...3. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad o...4. Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multit...5. Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebun...6. In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentori...7. Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor...8. Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legi...9. Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimic...10. Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, caneti...11. Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est ...12. profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai...13. Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.14. Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson fil...15. In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.16. In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.17. Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt fil...18. Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : ...19. In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius ...20. Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.21. Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tab...22. Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum ex...23. In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius ...24. Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.25. Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas ...26. In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.27. Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.28. Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas su...29. Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Pr...30. Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram m...31. Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quib...32. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, qu...33. Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque ...34. Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.35. Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dis...36. Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitud...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
This passage has not yet been translated.
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
This passage has not yet been translated.
Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
This passage has not yet been translated.
Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
This passage has not yet been translated.
In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
This passage has not yet been translated.
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
This passage has not yet been translated.
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
This passage has not yet been translated.
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :
This passage has not yet been translated.
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
This passage has not yet been translated.
Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
This passage has not yet been translated.
Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
This passage has not yet been translated.
In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
This passage has not yet been translated.
In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
This passage has not yet been translated.
Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
This passage has not yet been translated.
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
This passage has not yet been translated.
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
This passage has not yet been translated.
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
This passage has not yet been translated.
Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
This passage has not yet been translated.
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
This passage has not yet been translated.
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
This passage has not yet been translated.
Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
This passage has not yet been translated.
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
This passage has not yet been translated.
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
This passage has not yet been translated.
Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
This passage has not yet been translated.
Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
This passage has not yet been translated.
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
This passage has not yet been translated.
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
This passage has not yet been translated.
Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
This passage has not yet been translated.
Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
This passage has not yet been translated.
Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.
This passage has not yet been translated.