Numbers · 27
Verses
⋯
Individual passages
1. Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, ...2. Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis prin...3. Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu...4. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.5. Qui dixit ad eum :6. Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inte...7. Ad filios autem Israël loqueris hæc :8. Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit...9. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.10. Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus ...11. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei p...12. Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abari...13. Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit fra...14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudi...15. Cui respondit Moyses :16. Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit...17. et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introd...18. Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo...19. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :20. et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ,...21. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Domin...22. Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, st...23. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandav...Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
This passage has not yet been translated.
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
This passage has not yet been translated.
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit ad eum :
This passage has not yet been translated.
Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
This passage has not yet been translated.
Ad filios autem Israël loqueris hæc :
This passage has not yet been translated.
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
This passage has not yet been translated.
Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
This passage has not yet been translated.
Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
This passage has not yet been translated.
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
This passage has not yet been translated.
Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
This passage has not yet been translated.
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Moyses :
This passage has not yet been translated.
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
This passage has not yet been translated.
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
This passage has not yet been translated.
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
This passage has not yet been translated.
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
This passage has not yet been translated.
Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
This passage has not yet been translated.
Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
This passage has not yet been translated.