Numbers · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :2. Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et fa...3. a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omni...4. Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanct...5. ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, ...6. et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque ...7. Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et p...8. extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient v...9. Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum l...10. et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et indu...11. Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et e...12. Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacin...13. Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo ve...14. ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur...15. Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia va...16. super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus cura...17. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :18. Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :19. sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint...20. Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusqua...21. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :22. Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et co...23. a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera...24. Hoc est officium familiæ Gersonitarum,25. ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum...26. cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculu...27. jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scie...28. Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, er...29. Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,30. a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes ...31. Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes...32. columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et...33. Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in taberna...34. Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ fili...35. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omne...36. et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.37. Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis ...38. Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,39. a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omne...40. et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.41. Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaro...42. Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,43. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omne...44. et inventi sunt tria millia ducenti.45. Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et A...46. Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit a...47. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingr...48. fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.49. Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta of...Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
This passage has not yet been translated.
a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.
This passage has not yet been translated.
Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
This passage has not yet been translated.
ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
This passage has not yet been translated.
et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
This passage has not yet been translated.
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :
This passage has not yet been translated.
extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
This passage has not yet been translated.
Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt :
This passage has not yet been translated.
et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
This passage has not yet been translated.
Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
This passage has not yet been translated.
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
This passage has not yet been translated.
Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
This passage has not yet been translated.
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
This passage has not yet been translated.
Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis :
This passage has not yet been translated.
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
This passage has not yet been translated.
Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :
This passage has not yet been translated.
sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
This passage has not yet been translated.
Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
This passage has not yet been translated.
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.
This passage has not yet been translated.
Hoc est officium familiæ Gersonitarum,
This passage has not yet been translated.
ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
This passage has not yet been translated.
cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,
This passage has not yet been translated.
jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
This passage has not yet been translated.
Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
This passage has not yet been translated.
Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
This passage has not yet been translated.
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,
This passage has not yet been translated.
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
This passage has not yet been translated.
Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
This passage has not yet been translated.
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,
This passage has not yet been translated.
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis :
This passage has not yet been translated.
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
This passage has not yet been translated.
a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis :
This passage has not yet been translated.
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
This passage has not yet been translated.
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.
This passage has not yet been translated.
Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
This passage has not yet been translated.
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis :
This passage has not yet been translated.
et inventi sunt tria millia ducenti.
This passage has not yet been translated.
Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,
This passage has not yet been translated.
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
This passage has not yet been translated.
fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
This passage has not yet been translated.
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.
This passage has not yet been translated.