Numbers · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, ...3. tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent e...4. Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, s...5. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :6. Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex o...7. confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamqu...8. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sace...9. Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdot...10. et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur ma...11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :12. Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor err...13. dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non qui...14. si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, q...15. adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, dec...16. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,17. assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ d...18. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput...19. Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum...20. Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubui...21. his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in malediction...22. Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescen...23. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea a...24. et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,25. tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabi...26. pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat s...27. Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii ...28. Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.29. Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et ...30. maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in consp...31. maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
This passage has not yet been translated.
tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
This passage has not yet been translated.
confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
This passage has not yet been translated.
Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
This passage has not yet been translated.
Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
This passage has not yet been translated.
et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
This passage has not yet been translated.
dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
This passage has not yet been translated.
si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :
This passage has not yet been translated.
adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
This passage has not yet been translated.
Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
This passage has not yet been translated.
assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
This passage has not yet been translated.
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
This passage has not yet been translated.
Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
This passage has not yet been translated.
Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
This passage has not yet been translated.
his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
This passage has not yet been translated.
Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.
This passage has not yet been translated.
Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
This passage has not yet been translated.
et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
This passage has not yet been translated.
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
This passage has not yet been translated.
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
This passage has not yet been translated.
Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
This passage has not yet been translated.
Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
This passage has not yet been translated.
Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
This passage has not yet been translated.
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :
This passage has not yet been translated.
maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
This passage has not yet been translated.