Hosea · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestræ : M...2. Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, ...3. ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nati...4. Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.5. Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ;...6. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam ma...7. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret ...8. Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleu...9. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et ...10. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et ...11. et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomen...12. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mer...13. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum,...14. Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem,...15. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad a...16. Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et no...17. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultr...18. Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cu...19. Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in ju...20. Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.21. Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,...22. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudie...23. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absq...24. Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ; et ipse dicet :...Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestræ : Misericordiam consecuta.
This passage has not yet been translated.
Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ;
This passage has not yet been translated.
ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
This passage has not yet been translated.
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
This passage has not yet been translated.
Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
This passage has not yet been translated.
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
This passage has not yet been translated.
Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
This passage has not yet been translated.
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus.
This passage has not yet been translated.
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ;
This passage has not yet been translated.
et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
This passage has not yet been translated.
Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
This passage has not yet been translated.
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
This passage has not yet been translated.
Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
This passage has not yet been translated.
Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
This passage has not yet been translated.
Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
This passage has not yet been translated.
Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
This passage has not yet been translated.
Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
This passage has not yet been translated.
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel.
This passage has not yet been translated.
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
This passage has not yet been translated.
Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ; et ipse dicet : Deus meus es tu.
This passage has not yet been translated.