Hosea · 9

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

English

This passage has not yet been translated.