Philippians · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum...2. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.3. Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum labo...4. Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.5. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.6. Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione,...7. Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra,...8. De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæc...9. Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in ...10. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquan...11. Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus s...12. Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus inst...13. Omnia possum in eo qui me confortat.14. Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.15. Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii,...16. quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.17. Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ration...18. Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaph...19. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divit...20. Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.21. Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.22. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sanc...23. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
This passage has not yet been translated.
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
This passage has not yet been translated.
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
This passage has not yet been translated.
Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
This passage has not yet been translated.
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
This passage has not yet been translated.
Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
This passage has not yet been translated.
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
This passage has not yet been translated.
Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
This passage has not yet been translated.
Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
This passage has not yet been translated.
Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
This passage has not yet been translated.
Omnia possum in eo qui me confortat.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
This passage has not yet been translated.
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
This passage has not yet been translated.
quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
This passage has not yet been translated.
Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
This passage has not yet been translated.
Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
This passage has not yet been translated.
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.
Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
This passage has not yet been translated.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
This passage has not yet been translated.