Philippians · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scriber...2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.3. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et glori...4. quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius vi...5. circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, H...6. secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justit...7. Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christu...8. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem s...9. et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est...10. ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et soc...11. si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :12. non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, ...13. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ q...14. ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in ...15. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid alit...16. Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem pe...17. Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambul...18. Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et fl...19. quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in...20. Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem ...21. qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori...De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
This passage has not yet been translated.
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
This passage has not yet been translated.
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
This passage has not yet been translated.
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
This passage has not yet been translated.
circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
This passage has not yet been translated.
secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
This passage has not yet been translated.
Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
This passage has not yet been translated.
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,
This passage has not yet been translated.
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
This passage has not yet been translated.
si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :
This passage has not yet been translated.
non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
This passage has not yet been translated.
ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
This passage has not yet been translated.
Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
This passage has not yet been translated.
Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
This passage has not yet been translated.
quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
This passage has not yet been translated.
Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
This passage has not yet been translated.
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
This passage has not yet been translated.