Philippians · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis,...2. implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habent...3. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humi...4. non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.5. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :6. qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se...7. sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitu...8. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem ...9. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, q...10. ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium e...11. et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gl...12. Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præse...13. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pr...14. Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :15. ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensi...16. verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia n...17. Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ...18. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.19. Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos :...20. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vo...21. Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.22. Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, m...23. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.24. Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.25. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperat...26. quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propter...27. Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ...28. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ...29. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi c...30. quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens...Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
This passage has not yet been translated.
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
This passage has not yet been translated.
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
This passage has not yet been translated.
non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
This passage has not yet been translated.
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
This passage has not yet been translated.
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
This passage has not yet been translated.
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
This passage has not yet been translated.
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
This passage has not yet been translated.
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
This passage has not yet been translated.
ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
This passage has not yet been translated.
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
This passage has not yet been translated.
Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
This passage has not yet been translated.
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
This passage has not yet been translated.
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
This passage has not yet been translated.
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
This passage has not yet been translated.
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
This passage has not yet been translated.
Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
This passage has not yet been translated.
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
This passage has not yet been translated.
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
This passage has not yet been translated.
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
This passage has not yet been translated.
Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
This passage has not yet been translated.
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
This passage has not yet been translated.
Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
This passage has not yet been translated.
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
This passage has not yet been translated.
quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
This passage has not yet been translated.
Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
This passage has not yet been translated.
Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
This passage has not yet been translated.
Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
This passage has not yet been translated.
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
This passage has not yet been translated.