Philippians · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Ch...2. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.3. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaud...5. super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die u...6. Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfi...7. sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod ...8. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceri...9. Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scient...10. ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem...11. repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.12. Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad...13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætor...14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abu...15. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam aut...16. quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii ...17. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, e...18. Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per verita...19. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orat...20. secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar ...21. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid ...23. Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse ...24. permanere autem in carne, necessarium propter vos.25. Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ...26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum a...27. Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum vene...28. et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa pe...29. quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credat...30. idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audis...Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
This passage has not yet been translated.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
This passage has not yet been translated.
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
This passage has not yet been translated.
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
This passage has not yet been translated.
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
This passage has not yet been translated.
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
This passage has not yet been translated.
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
This passage has not yet been translated.
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
This passage has not yet been translated.
repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
This passage has not yet been translated.
Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
This passage has not yet been translated.
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
This passage has not yet been translated.
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
This passage has not yet been translated.
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
This passage has not yet been translated.
quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
This passage has not yet been translated.
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
This passage has not yet been translated.
Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
This passage has not yet been translated.
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
This passage has not yet been translated.
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
This passage has not yet been translated.
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
This passage has not yet been translated.
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
This passage has not yet been translated.
Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
This passage has not yet been translated.
permanere autem in carne, necessarium propter vos.
This passage has not yet been translated.
Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
This passage has not yet been translated.
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
This passage has not yet been translated.
Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
This passage has not yet been translated.
et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
This passage has not yet been translated.
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
This passage has not yet been translated.
idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
This passage has not yet been translated.