Proverbs · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives t...2. Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est...3. Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum ferv...4. Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos ha...5. Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non...6. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.7. Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul...8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos ...9. Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.10. Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.11. Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniq...12. Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super he...13. Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia li...14. Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie ...15. Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.16. Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligi...17. Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem sua...18. Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus...19. Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.20. Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novi...21. Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.22. Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.23. Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque v...24. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.25. Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corri...26. Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.27. Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.28. Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.29. Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stulto...Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
This passage has not yet been translated.
Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
This passage has not yet been translated.
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
This passage has not yet been translated.
Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
This passage has not yet been translated.
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
This passage has not yet been translated.
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
This passage has not yet been translated.
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
This passage has not yet been translated.
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
This passage has not yet been translated.
Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
This passage has not yet been translated.
Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
This passage has not yet been translated.
Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
This passage has not yet been translated.
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
This passage has not yet been translated.
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
This passage has not yet been translated.
Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
This passage has not yet been translated.
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
This passage has not yet been translated.
Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
This passage has not yet been translated.
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
This passage has not yet been translated.
Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
This passage has not yet been translated.
Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
This passage has not yet been translated.
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
This passage has not yet been translated.
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
This passage has not yet been translated.
Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
This passage has not yet been translated.
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
This passage has not yet been translated.
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
This passage has not yet been translated.
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
This passage has not yet been translated.
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
This passage has not yet been translated.
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
This passage has not yet been translated.
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
This passage has not yet been translated.