Ruth · 1

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi : remansitque ipsa cum filiis.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

dixit ad eas : Ite in domum matris vestræ : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Quibus illa respondit : Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Revertimini, filiæ meæ, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhæsit socrui suæ :

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

cui dixit Noëmi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Quæ respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Hæc est illa Noëmi.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Quibus ait : Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ?

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

English

This passage has not yet been translated.