Wisdom · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in mise...2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ...3. Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et...4. Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio...5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortu...6. Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qu...7. Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus...8. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo an...9. Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis...10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et l...11. quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam...12. Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversatione...13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia ...14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi...15. quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque o...16. Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxi...17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior ...18. Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata hi...19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspice...Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
This passage has not yet been translated.
Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
This passage has not yet been translated.
Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
This passage has not yet been translated.
Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores :
This passage has not yet been translated.
cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
This passage has not yet been translated.
Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
This passage has not yet been translated.
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria : horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
This passage has not yet been translated.
Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
This passage has not yet been translated.
Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est : sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
This passage has not yet been translated.
Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus :
This passage has not yet been translated.
quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
This passage has not yet been translated.
Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
This passage has not yet been translated.
Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
This passage has not yet been translated.
Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
This passage has not yet been translated.
quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
This passage has not yet been translated.
Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
This passage has not yet been translated.
Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
This passage has not yet been translated.
Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
This passage has not yet been translated.
Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere : effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
This passage has not yet been translated.