Sirach · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati s...2. Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rect...3. Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntu...4. In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in ...5. In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ impone...6. Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis o...8. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et i...9. Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?10. Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam su...11. Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.12. Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et c...13. Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.14. Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :15. quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initi...16. Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit ...17. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.18. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles...19. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.20. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memori...21. Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.22. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.23. Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem h...24. In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Domi...25. Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.26. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare vi...27. Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major i...28. Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatu...29. Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in t...30. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloria...31. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem se...32. Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorific...33. Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo...34. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ...Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
This passage has not yet been translated.
Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
This passage has not yet been translated.
Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
This passage has not yet been translated.
In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
This passage has not yet been translated.
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
This passage has not yet been translated.
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
This passage has not yet been translated.
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
This passage has not yet been translated.
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
This passage has not yet been translated.
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?
This passage has not yet been translated.
Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
This passage has not yet been translated.
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.
This passage has not yet been translated.
Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
This passage has not yet been translated.
Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
This passage has not yet been translated.
Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
This passage has not yet been translated.
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
This passage has not yet been translated.
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
This passage has not yet been translated.
Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
This passage has not yet been translated.
Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
This passage has not yet been translated.
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
This passage has not yet been translated.
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
This passage has not yet been translated.
Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
This passage has not yet been translated.
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
This passage has not yet been translated.
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
This passage has not yet been translated.
In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
This passage has not yet been translated.
Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
This passage has not yet been translated.
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
This passage has not yet been translated.
Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
This passage has not yet been translated.
Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
This passage has not yet been translated.
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
This passage has not yet been translated.
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
This passage has not yet been translated.
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
This passage has not yet been translated.
Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
This passage has not yet been translated.
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
This passage has not yet been translated.
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
This passage has not yet been translated.