Sirach · 32
Verses
⋯
Individual passages
1. Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unu...2. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita...3. ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias corona...4. Loquere major natu : decet enim te5. primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.6. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli ...7. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum ...8. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus mu...9. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.10. Adolescens, loquere in tua causa vix.11. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.12. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.13. In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multu...14. Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibi...15. Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum...16. et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :17. et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebria...18. Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverin...19. Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scand...20. Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias qua...21. Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem sua...22. Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbu...23. etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectation...24. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.25. In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas ...26. Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.27. In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conser...28. Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non...Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
This passage has not yet been translated.
Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :
This passage has not yet been translated.
ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
This passage has not yet been translated.
Loquere major natu : decet enim te
This passage has not yet been translated.
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
This passage has not yet been translated.
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
This passage has not yet been translated.
Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
This passage has not yet been translated.
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
This passage has not yet been translated.
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
This passage has not yet been translated.
Adolescens, loquere in tua causa vix.
This passage has not yet been translated.
Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
This passage has not yet been translated.
In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
This passage has not yet been translated.
In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.
This passage has not yet been translated.
Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
This passage has not yet been translated.
Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
This passage has not yet been translated.
et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :
This passage has not yet been translated.
et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
This passage has not yet been translated.
Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
This passage has not yet been translated.
Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
This passage has not yet been translated.
Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
This passage has not yet been translated.
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
This passage has not yet been translated.
Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :
This passage has not yet been translated.
etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
This passage has not yet been translated.
Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
This passage has not yet been translated.
In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
This passage has not yet been translated.
Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
This passage has not yet been translated.
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
This passage has not yet been translated.
Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.
This passage has not yet been translated.