Titus · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto...2. neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ...3. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes,...4. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,5. non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam m...6. quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :7. ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.8. Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent b...9. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et ...10. Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :11. sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum...12. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire N...13. Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.14. Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessa...15. Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in...Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
This passage has not yet been translated.
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
This passage has not yet been translated.
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
This passage has not yet been translated.
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
This passage has not yet been translated.
non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
This passage has not yet been translated.
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
This passage has not yet been translated.
ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
This passage has not yet been translated.
Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
This passage has not yet been translated.
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
This passage has not yet been translated.
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
This passage has not yet been translated.
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
This passage has not yet been translated.
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
This passage has not yet been translated.
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
This passage has not yet been translated.
Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
This passage has not yet been translated.
Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
This passage has not yet been translated.