Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
—
Beatórum Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Daríæ, quǽsumus, adsit nobis orátio: ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium.
May the prayer of Your blessed Martyrs, Chrysanthus and Daria, defend us, O Lord, that we may ever enjoy the loving help of those whom we honor by this celebration.
Léctio libri Sapiéntiæ Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
—
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
—
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequántur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne~ ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.
Continuation † of the Holy Gospel according to Luke. At that time, Jesus said to the Scribes and Pharisees: Woe to you who build the monuments of the prophets: and your fathers killed them. Truly you bear witness that you consent to the doings of your fathers: for they indeed killed them, and you build their sepulchres. For this cause also the wisdom of God said: I will send to them prophets and apostles; and some of them they will kill and persecute. That the blood of all the prophets which was shed from the foundation of the world, may be required of this generation, from the blood of Abel unto the blood of Zacharias, who was slain between the altar and the temple: Yea I say to you, it shall be required of this generation.
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) Deus.
—
Pópuli tui, quǽsumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quæ in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ sollémniter immolátur.
O Lord, may the offering which Your people sacrifice on the anniversary of the death of Your holy Martyrs, Chrysanthus and Daria, be pleasing to You.
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
—
Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: præsta, quǽsumus; ut, intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur.
You have filled us with spiritual joy and delight; grant, we beseech You, O Lord, that by the intercession of Your holy Martyrs, Chrysanthus and Daria, we may spiritually attain what now we ritually perform.