S. Silvestri Papæ et Confessoris

IV. Klasse Weiß 📅 31. Dezember Gloria Credo

Commune: Commune unius Confessoris Pontificis

Oratio (Kollekte)

Latein
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. (Mártyrem tuum atque) Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
English

Lesung (Lectio / Epistola)2. Timotheus 4,1–8

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
English

Graduale / AlleluiaPsalm 88,21

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja. ℣. Invéni David servum meum: óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.
English
V. Behold, a great priest, who in his days pleased God. V. There was not found the like to him, who kept the law of the Most High. Alleluia, alleluia. V. I have found David my servant: with my holy oil I have anointed him. Alleluia.

EvangeliumLukas 12,35–40

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
English

OffertoriumPsalm 88,21–22

Latein
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
English

Secreta (Stillgebet)

Latein
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
English

Postcommunio

Latein
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
English

IntroitusJesus Sirach 45,30

Taken from the Commune

Latein
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.) Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
English

TractusPsalm 111,1–3

Taken from the Commune

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. _ Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
English

CommunioMatthäus 24,45

Taken from the Commune

Latein
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
English

S. Silvestri Papæ et Confessoris is a feast (IV. Klasse) in the liturgical calendar of the traditional Roman rite according to the Missale Romanum 1962.

This page presents the full Mass texts (Proprium) in Latin and English (Divinum Officium) for prayer and study.