In Exaltatione Sanctæ Crucis

II. Klasse Weiß 📅 14. September Gloria Credo
Im Kalender:

Introitus

Latein
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis præmia in cœlo mereámur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accipiens, in similitudinem hóminum factus, et hábitu inventus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Christus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis. ℣. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Allelúja, allelúja. ℣. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quæ sola fuísti digna sustinére Regem cœlórum et Dóminum. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Nunc judícium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fuero a terra, ómnia traham ad meipsum. ((Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus.)) Respóndit ei turba. Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? Quis est iste Fílius hóminis? Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte, dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit, quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
Deutsch

Offertorium

Latein
Prótege, Dómine, plebem tuam per signum sanctæ Crucis ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium: ut tibi gratam exhibeámus servitútem, et acceptábile fiat sacrifícium nostrum, allelúja.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Jesu Christi, Dómini nostri, Córpore et Sánguine saginándi, per quem Crucis est sanctificátum vexíllum: quǽsumus, Dómine, Deus noster; ut, sicut illud adoráre merúimus, ita perénniter ejus glóriæ salutáris potiámur efféctu.
Deutsch

Communio

Latein
Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Adésto nobis, Dómine, Deus noster: et, quos sanctæ Crucis lætári facis honóre, ejus quoque perpétuis defénde subsídiis.
Deutsch

In Exaltatione Sanctæ Crucis ist ein Fest II. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 14. September begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.