Psalms · 102
Verses
⋯
Individual passages
1. Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me ...2. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributio...3. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes i...4. qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in miseric...5. qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ ju...6. faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam pa...7. Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.8. Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.9. Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.10. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniqui...11. Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit miseri...12. quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquit...13. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.14. Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoni...15. Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :16. quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et no...17. Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super...18. his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum i...19. Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus d...20. Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facie...21. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui fa...22. Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationi...Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
This passage has not yet been translated.
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
This passage has not yet been translated.
qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
This passage has not yet been translated.
qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
This passage has not yet been translated.
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
This passage has not yet been translated.
Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
This passage has not yet been translated.
Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
This passage has not yet been translated.
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
This passage has not yet been translated.
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
This passage has not yet been translated.
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
This passage has not yet been translated.
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
This passage has not yet been translated.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
This passage has not yet been translated.
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
This passage has not yet been translated.
Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
This passage has not yet been translated.
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
This passage has not yet been translated.
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
This passage has not yet been translated.
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
This passage has not yet been translated.
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
This passage has not yet been translated.
Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
This passage has not yet been translated.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
This passage has not yet been translated.
Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
This passage has not yet been translated.