Psalms · 104
Verses
⋯
Individual passages
1. Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annunti...2. Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.3. Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.4. Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.5. Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judici...6. semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.7. Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.8. Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in ...9. quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :10. et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,11. dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :12. cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.13. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.14. Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.15. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.16. Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.17. Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.18. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit an...19. donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.20. Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.21. Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessio...22. ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus pru...23. Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.24. Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.25. Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum faceren...26. Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.27. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.28. Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.29. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.30. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.31. Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.32. Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.33. Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit li...34. Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :35. et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum...36. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis...37. Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eor...38. Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor e...39. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis ...40. Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.41. Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.42. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham pu...43. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.44. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :45. ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
This passage has not yet been translated.
Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
This passage has not yet been translated.
Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
This passage has not yet been translated.
Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
This passage has not yet been translated.
Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
This passage has not yet been translated.
semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
This passage has not yet been translated.
Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
This passage has not yet been translated.
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
This passage has not yet been translated.
et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
This passage has not yet been translated.
dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
This passage has not yet been translated.
cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
This passage has not yet been translated.
Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
This passage has not yet been translated.
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
This passage has not yet been translated.
Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
This passage has not yet been translated.
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
This passage has not yet been translated.
donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
This passage has not yet been translated.
Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
This passage has not yet been translated.
Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
This passage has not yet been translated.
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
This passage has not yet been translated.
Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
This passage has not yet been translated.
Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
This passage has not yet been translated.
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
This passage has not yet been translated.
Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
This passage has not yet been translated.
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
This passage has not yet been translated.
Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
This passage has not yet been translated.
Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
This passage has not yet been translated.
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
This passage has not yet been translated.
Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
This passage has not yet been translated.
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
This passage has not yet been translated.
Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
This passage has not yet been translated.
et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
This passage has not yet been translated.
Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
This passage has not yet been translated.
Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
This passage has not yet been translated.
Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
This passage has not yet been translated.
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
This passage has not yet been translated.
Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
This passage has not yet been translated.
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
This passage has not yet been translated.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
This passage has not yet been translated.
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
This passage has not yet been translated.
Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
This passage has not yet been translated.
ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
This passage has not yet been translated.