Psalms · 54
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem, in carminibus. Intellectus David.2. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :3. intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione ...4. a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinav...5. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.6. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.7. Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et ...8. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.9. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus...10. Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniqui...11. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et l...12. et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.13. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utiqu...14. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :15. qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimu...16. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : ...17. Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.18. Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exau...19. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : qu...20. Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non e...21. Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testament...22. divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. ...23. Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabi...24. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum...In finem, in carminibus. Intellectus David.
This passage has not yet been translated.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
This passage has not yet been translated.
intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
This passage has not yet been translated.
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
This passage has not yet been translated.
Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
This passage has not yet been translated.
Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?
This passage has not yet been translated.
Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
This passage has not yet been translated.
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
This passage has not yet been translated.
Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
This passage has not yet been translated.
Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
This passage has not yet been translated.
et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
This passage has not yet been translated.
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
This passage has not yet been translated.
Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
This passage has not yet been translated.
qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
This passage has not yet been translated.
Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
This passage has not yet been translated.
Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
This passage has not yet been translated.
Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
This passage has not yet been translated.
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
This passage has not yet been translated.
Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
This passage has not yet been translated.
divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
This passage has not yet been translated.
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
This passage has not yet been translated.
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.
This passage has not yet been translated.