1 Maccabees · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum u...2. Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jer...3. et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et...4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et re...5. Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore t...6. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros,...7. Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :8. et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco J...9. pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.10. Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare u...11. Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum i...12. Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret i...13. Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.14. Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jo...15. dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in rat...16. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsi...17. Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tame...18. Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.19. Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non d...20. Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : ...21. Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut fes...22. Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : er...23. Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ej...24. Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.25. Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepeli...26. Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum ...27. Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suo...28. Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri,...29. et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ...30. hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.31. Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, ...32. et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit...33. Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excels...34. Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret ...35. Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epist...36. Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senior...37. Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parat...38. Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas...39. remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum di...40. Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscrib...41. Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.42. Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publici...43. In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam c...44. Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus ...45. Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis su...46. et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed ...47. Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civi...48. et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui le...49. Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ing...50. et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit ill...51. et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, a...52. Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.53. Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit i...54. Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir ess...Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
This passage has not yet been translated.
Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
This passage has not yet been translated.
et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :
This passage has not yet been translated.
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
This passage has not yet been translated.
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
This passage has not yet been translated.
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
This passage has not yet been translated.
Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
This passage has not yet been translated.
et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :
This passage has not yet been translated.
pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
This passage has not yet been translated.
Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
This passage has not yet been translated.
Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
This passage has not yet been translated.
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
This passage has not yet been translated.
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
This passage has not yet been translated.
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,
This passage has not yet been translated.
dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.
This passage has not yet been translated.
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
This passage has not yet been translated.
Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :
This passage has not yet been translated.
Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
This passage has not yet been translated.
Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quæ ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
This passage has not yet been translated.
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
This passage has not yet been translated.
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
This passage has not yet been translated.
Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.
This passage has not yet been translated.
Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
This passage has not yet been translated.
Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
This passage has not yet been translated.
Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
This passage has not yet been translated.
Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :
This passage has not yet been translated.
et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam æternam : et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare :
This passage has not yet been translated.
hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
This passage has not yet been translated.
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :
This passage has not yet been translated.
et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
This passage has not yet been translated.
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
This passage has not yet been translated.
Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
This passage has not yet been translated.
Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
This passage has not yet been translated.
Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
This passage has not yet been translated.
Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
This passage has not yet been translated.
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
This passage has not yet been translated.
Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
This passage has not yet been translated.
Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
This passage has not yet been translated.
Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
This passage has not yet been translated.
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
This passage has not yet been translated.
Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
This passage has not yet been translated.
Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
This passage has not yet been translated.
Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
This passage has not yet been translated.
et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
This passage has not yet been translated.
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
This passage has not yet been translated.
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
This passage has not yet been translated.
et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
This passage has not yet been translated.
Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.
This passage has not yet been translated.
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.
This passage has not yet been translated.