1 Maccabees · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius...2. Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ, quia intravit Demetr...3. Et abiit, et percussit castra Demetrii : et comprehendit eum, ...4. Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit...5. Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit intr...6. Et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem.7. Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazaræ, e...8. Et unusquisque colebat terram suam cum pace : et terra Juda da...9. Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractaba...10. Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut ess...11. Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna.12. Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et no...13. Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in di...14. Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, ...15. sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.16. Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in...17. Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus ...18. scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias e...19. Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemp...20. Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, e...21. Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis ...22. Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic ...23. Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum ...24. Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum au...25. sermones istos, dixerunt : Quam gratiarum actionem reddemus Si...26. restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israë...27. Et hoc est exemplum scripturæ : Octavadecima die mensis Elul, ...28. in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, ...29. Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus...30. Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacer...31. Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsoru...32. Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pe...33. et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus ...34. Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in fi...35. Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat face...36. Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tolleren...37. et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et ci...38. Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium.39. Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.40. Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et soc...41. et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem ...42. et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et...43. et cura sit illi de sanctis : et ut audiatur ab omnibus, et sc...44. et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere ...45. qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum...46. Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum...47. Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretu...48. Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et poner...49. exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus.Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ, quia intravit Demetrius confines suos : et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se.
This passage has not yet been translated.
Et abiit, et percussit castra Demetrii : et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam.
This passage has not yet been translated.
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ : et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus.
This passage has not yet been translated.
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
This passage has not yet been translated.
Et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem.
This passage has not yet been translated.
Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazaræ, et Bethsuræ, et arci : et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
This passage has not yet been translated.
Et unusquisque colebat terram suam cum pace : et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
This passage has not yet been translated.
Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli.
This passage has not yet been translated.
Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ.
This passage has not yet been translated.
Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna.
This passage has not yet been translated.
Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret.
This passage has not yet been translated.
Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in diebus illis.
This passage has not yet been translated.
Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum :
This passage has not yet been translated.
sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde.
This passage has not yet been translated.
Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
This passage has not yet been translated.
scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt :
This passage has not yet been translated.
Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judæorum, fratribus, salutem.
This passage has not yet been translated.
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia : et gavisi sumus in introitu eorum.
This passage has not yet been translated.
Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic : Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam.
This passage has not yet been translated.
Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
This passage has not yet been translated.
Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem.
Cum autem audisset populus Romanus
This passage has not yet been translated.
sermones istos, dixerunt : Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus ?
This passage has not yet been translated.
restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
This passage has not yet been translated.
Et hoc est exemplum scripturæ : Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel,
This passage has not yet been translated.
in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc : quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra,
This passage has not yet been translated.
Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex : et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
This passage has not yet been translated.
Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.
This passage has not yet been translated.
Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum.
This passage has not yet been translated.
Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia :
This passage has not yet been translated.
et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Judææ, ubi erant arma hostium antea : et posuit illic præsidium viros Judæos.
This passage has not yet been translated.
Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant : et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
This passage has not yet been translated.
Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
This passage has not yet been translated.
Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati :
This passage has not yet been translated.
et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium.
This passage has not yet been translated.
Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
This passage has not yet been translated.
Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,
This passage has not yet been translated.
et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis :
This passage has not yet been translated.
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia :
This passage has not yet been translated.
et cura sit illi de sanctis : et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione : et ut operiatur purpura et auro :
This passage has not yet been translated.
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quæ ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea :
This passage has not yet been translated.
qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
This passage has not yet been translated.
Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista.
This passage has not yet been translated.
Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus.
This passage has not yet been translated.
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri :
This passage has not yet been translated.
exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus.
This passage has not yet been translated.