1 Maccabees · 15

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei :

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ :

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.

English

This passage has not yet been translated.