1 Chronicles · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul...2. tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dir...3. Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, ...4. Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super ...5. Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.6. Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim :7. Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.8. Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto,...9. Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,10. Masmana quartus, Jeremias quintus,11. Ethi sextus, Eliel septimus,12. Johanan octavus, Elzebad nonus,13. Jeremias decimus, Machbanai undecimus.14. Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum milit...15. Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundar...16. Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo m...17. Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venisti...18. Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait :...19. Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum P...20. Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de...21. Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim...22. Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei,...23. Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad Da...24. Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti ...25. De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem mi...26. De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.27. Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia ...28. Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, princi...29. De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna e...30. Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi ...31. Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per...32. De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula t...33. Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in a...34. Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo ...35. De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.36. Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quad...37. Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia pa...38. Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfec...39. Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes...40. Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et ...Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
This passage has not yet been translated.
tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites.
This passage has not yet been translated.
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites.
This passage has not yet been translated.
Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
This passage has not yet been translated.
Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim :
This passage has not yet been translated.
Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
This passage has not yet been translated.
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus :
This passage has not yet been translated.
Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
This passage has not yet been translated.
Masmana quartus, Jeremias quintus,
This passage has not yet been translated.
Ethi sextus, Eliel septimus,
This passage has not yet been translated.
Johanan octavus, Elzebad nonus,
This passage has not yet been translated.
Jeremias decimus, Machbanai undecimus.
This passage has not yet been translated.
Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus præerat, et maximus mille.
This passage has not yet been translated.
Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
This passage has not yet been translated.
Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David.
This passage has not yet been translated.
Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
This passage has not yet been translated.
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
This passage has not yet been translated.
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
This passage has not yet been translated.
Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
This passage has not yet been translated.
Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
This passage has not yet been translated.
Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
This passage has not yet been translated.
Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
This passage has not yet been translated.
Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium.
This passage has not yet been translated.
De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
This passage has not yet been translated.
De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
This passage has not yet been translated.
Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
This passage has not yet been translated.
Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
This passage has not yet been translated.
De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
This passage has not yet been translated.
Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
This passage has not yet been translated.
Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
This passage has not yet been translated.
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
This passage has not yet been translated.
Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
This passage has not yet been translated.
Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
This passage has not yet been translated.
De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.
This passage has not yet been translated.
Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
This passage has not yet been translated.
Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.
This passage has not yet been translated.
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël : sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.
This passage has not yet been translated.
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes : præparaverant enim eis fratres sui.
This passage has not yet been translated.
Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat in Israël.
This passage has not yet been translated.