1 Chronicles · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et...2. et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino De...3. et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus e...4. Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim...5. Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque du...6. Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim...7. Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinad...8. Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virt...9. Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam...10. Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo qu...11. Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : v...12. Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me in...13. et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem...14. Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et ben...Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
This passage has not yet been translated.
et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
This passage has not yet been translated.
et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
This passage has not yet been translated.
Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
This passage has not yet been translated.
Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
This passage has not yet been translated.
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
This passage has not yet been translated.
Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
This passage has not yet been translated.
Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
This passage has not yet been translated.
et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
This passage has not yet been translated.
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.
This passage has not yet been translated.