1 Chronicles · 19

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium : et fugavit eos.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.

English

This passage has not yet been translated.