1 Chronicles · 18

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.

English

This passage has not yet been translated.