1 Chronicles · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophet...2. Et ait Nathan ad David : Omnia quæ in corde tuo sunt, fac : De...3. Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :4. Vade, et loquere David servo meo : Hæc dicit Dominus : Non ædi...5. Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ...6. manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum...7. Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hæc dicit Domi...8. et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos...9. Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in...10. ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi ...11. Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo...12. Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.13. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et miseric...14. Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitern...15. Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic ...16. Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Q...17. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus e...18. Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum ...19. Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magn...20. Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ...21. Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra...22. Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in ætern...23. Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super ...24. Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, ...25. Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut æ...26. Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tan...27. Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te ...Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
This passage has not yet been translated.
Et ait Nathan ad David : Omnia quæ in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.
This passage has not yet been translated.
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :
This passage has not yet been translated.
Vade, et loquere David servo meo : Hæc dicit Dominus : Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.
This passage has not yet been translated.
Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
This passage has not yet been translated.
manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ?
This passage has not yet been translated.
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hæc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël :
This passage has not yet been translated.
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
This passage has not yet been translated.
Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
This passage has not yet been translated.
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.
This passage has not yet been translated.
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.
This passage has not yet been translated.
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
This passage has not yet been translated.
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia ?
This passage has not yet been translated.
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
This passage has not yet been translated.
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?
This passage has not yet been translated.
Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
This passage has not yet been translated.
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
This passage has not yet been translated.
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat ?
This passage has not yet been translated.
Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
This passage has not yet been translated.
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
This passage has not yet been translated.
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
This passage has not yet been translated.
Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
This passage has not yet been translated.