1 Chronicles · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reg...2. Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit i...3. populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos trib...4. Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in q...5. Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo pe...6. Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissi...7. Hic blasphemavit Israël : et percussit eum Jonathan filius Sam...Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon : perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.
This passage has not yet been translated.
Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias quoque urbis plurimas tulit ;
This passage has not yet been translated.
populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon : et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
This passage has not yet been translated.
Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
This passage has not yet been translated.
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
This passage has not yet been translated.
Hic blasphemavit Israël : et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
This passage has not yet been translated.