1 Chronicles · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut ...2. Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numera...3. Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam...4. Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et cir...5. deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est...6. Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exse...7. Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.8. Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecr...9. Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :10. Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Tri...11. Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : E...12. aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes ...13. Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : se...14. Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de I...15. Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque p...16. Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inte...17. Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraret...18. Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascende...19. Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat...20. Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque fi...21. Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et pro...22. Dixitque ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea ...23. Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex...24. Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo ...25. Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderi...26. Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et paci...27. Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.28. Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in are...29. Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et ...30. Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : ...Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
This passage has not yet been translated.
Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
This passage has not yet been translated.
Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
This passage has not yet been translated.
Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
This passage has not yet been translated.
Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
This passage has not yet been translated.
Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris :
This passage has not yet been translated.
aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
This passage has not yet been translated.
Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi.
This passage has not yet been translated.
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
This passage has not yet been translated.
Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi.
This passage has not yet been translated.
Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
This passage has not yet been translated.
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum.
This passage has not yet been translated.
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens præbebo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
This passage has not yet been translated.
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
This passage has not yet been translated.
Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
This passage has not yet been translated.
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas.
This passage has not yet been translated.
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
This passage has not yet been translated.
Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
This passage has not yet been translated.