1 Chronicles · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque David : Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaust...2. Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël,...3. Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras a...4. Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyr...5. Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et deli...6. Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret...7. Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ...8. sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem e...9. filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim ...10. Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium,...11. Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædific...12. Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israë...13. Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia...14. Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, au...15. Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, arti...16. in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Sur...17. Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent...18. Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et ...19. Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dom...Dixitque David : Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
This passage has not yet been translated.
Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David : et æris pondus innumerabile.
This passage has not yet been translated.
Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
This passage has not yet been translated.
Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei :
This passage has not yet been translated.
sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :
This passage has not yet been translated.
filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
This passage has not yet been translated.
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
This passage has not yet been translated.
Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
This passage has not yet been translated.
Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
This passage has not yet been translated.
in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
This passage has not yet been translated.
Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum :
This passage has not yet been translated.
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
This passage has not yet been translated.
Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.
This passage has not yet been translated.