1 Chronicles · 23

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Filii Gerson : Leedan, et Semei.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Filii Moysi : Gersom et Eliezer.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Filii Gersom : Subuel primus.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Filii Isaar : Salomith primus.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

English

This passage has not yet been translated.