1 Chronicles · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primo...2. Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirp...3. Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron,...4. Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,5. Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,6. Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex A...7. Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numeraba...8. Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit ...9. Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum e...10. In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfec...11. Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usq...12. Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.13. Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël,...14. Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii ...15. Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in fam...16. Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et...17. Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in die...18. Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatore...19. Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab20. præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei...21. Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta mill...22. Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Ha...23. Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finib...24. Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Je...25. Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post d...26. Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et s...Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
This passage has not yet been translated.
Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
This passage has not yet been translated.
Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
This passage has not yet been translated.
Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
This passage has not yet been translated.
Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
This passage has not yet been translated.
Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
This passage has not yet been translated.
Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
This passage has not yet been translated.
Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
This passage has not yet been translated.
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
This passage has not yet been translated.
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
This passage has not yet been translated.
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
This passage has not yet been translated.
Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.
This passage has not yet been translated.
Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
This passage has not yet been translated.
Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
This passage has not yet been translated.
Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
This passage has not yet been translated.
Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
This passage has not yet been translated.
Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
This passage has not yet been translated.
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
This passage has not yet been translated.
Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
This passage has not yet been translated.
præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
This passage has not yet been translated.
Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
This passage has not yet been translated.
Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.
This passage has not yet been translated.
Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
This passage has not yet been translated.
Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
This passage has not yet been translated.
Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
This passage has not yet been translated.