1 Peter · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Po...2. secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus...3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secun...4. in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarces...5. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam r...6. In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in vari...7. ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem...8. quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non vi...9. reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.10. De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui ...11. scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spirit...12. quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem minist...13. Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte ...14. quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ v...15. sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni co...16. quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.17. Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum jud...18. Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti ...19. sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incont...20. præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem...21. qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortu...22. animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in frate...23. renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verb...24. quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos f...25. Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, q...Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
This passage has not yet been translated.
secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
This passage has not yet been translated.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
This passage has not yet been translated.
in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
This passage has not yet been translated.
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
This passage has not yet been translated.
In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
This passage has not yet been translated.
ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
This passage has not yet been translated.
quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
This passage has not yet been translated.
reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
This passage has not yet been translated.
De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
This passage has not yet been translated.
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
This passage has not yet been translated.
quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
This passage has not yet been translated.
Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
This passage has not yet been translated.
quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
This passage has not yet been translated.
sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
This passage has not yet been translated.
quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
This passage has not yet been translated.
Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
This passage has not yet been translated.
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
This passage has not yet been translated.
sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
This passage has not yet been translated.
præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
This passage has not yet been translated.
qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
This passage has not yet been translated.
animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
This passage has not yet been translated.
renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
This passage has not yet been translated.
quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
This passage has not yet been translated.
Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
This passage has not yet been translated.