1 Peter · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulatio...2. sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupi...3. si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.4. Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobat...5. et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritual...6. Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem su...7. Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, ...8. et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt ver...9. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, popu...10. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non co...11. Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere...12. conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo ...13. Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : siv...14. sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, l...15. quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciat...16. quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem...17. Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem ...18. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis...19. Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis...20. Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? ...21. In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nob...22. qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :23. qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non co...24. qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ;...25. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pa...Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
This passage has not yet been translated.
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
This passage has not yet been translated.
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
This passage has not yet been translated.
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
This passage has not yet been translated.
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
This passage has not yet been translated.
Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
This passage has not yet been translated.
Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
This passage has not yet been translated.
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
This passage has not yet been translated.
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
This passage has not yet been translated.
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
This passage has not yet been translated.
Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
This passage has not yet been translated.
conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
This passage has not yet been translated.
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
This passage has not yet been translated.
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
This passage has not yet been translated.
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
This passage has not yet been translated.
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
This passage has not yet been translated.
Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
This passage has not yet been translated.
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
This passage has not yet been translated.
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
This passage has not yet been translated.
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
This passage has not yet been translated.
In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
This passage has not yet been translated.
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
This passage has not yet been translated.
qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
This passage has not yet been translated.
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
This passage has not yet been translated.
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
This passage has not yet been translated.