1 Peter · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui no...2. considerantes in timore castam conversationem vestram.3. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, ...4. sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate qui...5. Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornab...6. Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis ...7. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmio...8. In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amato...9. non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, se...10. Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat l...11. Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :12. quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum ...13. Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?14. Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem aute...15. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parat...16. Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut ...17. Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, qu...18. Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justu...19. In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :20. qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patie...21. Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non car...22. Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæred...Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
This passage has not yet been translated.
considerantes in timore castam conversationem vestram.
This passage has not yet been translated.
Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
This passage has not yet been translated.
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
This passage has not yet been translated.
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
This passage has not yet been translated.
Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
This passage has not yet been translated.
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
This passage has not yet been translated.
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
This passage has not yet been translated.
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
This passage has not yet been translated.
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
This passage has not yet been translated.
Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
This passage has not yet been translated.
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
This passage has not yet been translated.
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
This passage has not yet been translated.
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
This passage has not yet been translated.
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
This passage has not yet been translated.
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
This passage has not yet been translated.
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
This passage has not yet been translated.
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
This passage has not yet been translated.
In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
This passage has not yet been translated.
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
This passage has not yet been translated.
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
This passage has not yet been translated.