1 Peter · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis...2. pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, s...3. neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.4. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibil...5. Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes aute...6. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tem...7. omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi...8. Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus ...9. cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei qu...10. Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam glori...11. Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.12. Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scri...13. Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus f...14. Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui es...Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
This passage has not yet been translated.
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
This passage has not yet been translated.
neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
This passage has not yet been translated.
Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
This passage has not yet been translated.
Similiter adolescentes subditi estote senioribus.
Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
This passage has not yet been translated.
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
This passage has not yet been translated.
omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
This passage has not yet been translated.
Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
This passage has not yet been translated.
cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
This passage has not yet been translated.
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
This passage has not yet been translated.
Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
This passage has not yet been translated.
Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
This passage has not yet been translated.
Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
This passage has not yet been translated.