1 Samuel · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eju...2. Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum R...3. Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercu...4. Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de...5. Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum :...6. Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et ...7. Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque inve...8. Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ...9. Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immuta...10. Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum ob...11. Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius qu...12. Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? ...13. Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.14. Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ...15. Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.16. Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ ess...17. Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :18. et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego ...19. Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit v...20. Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribu...21. Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit c...22. Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc...23. Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio p...24. Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dom...25. Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit i...26. Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo par...27. Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et...Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
This passage has not yet been translated.
Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
This passage has not yet been translated.
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
This passage has not yet been translated.
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
This passage has not yet been translated.
Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
This passage has not yet been translated.
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
This passage has not yet been translated.
Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
This passage has not yet been translated.
Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
This passage has not yet been translated.
Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.
This passage has not yet been translated.
Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
This passage has not yet been translated.
Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
This passage has not yet been translated.
Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
This passage has not yet been translated.
Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
This passage has not yet been translated.
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :
This passage has not yet been translated.
et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
This passage has not yet been translated.
Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
This passage has not yet been translated.
Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
This passage has not yet been translated.
Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
This passage has not yet been translated.
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
This passage has not yet been translated.
Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.
This passage has not yet been translated.
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
This passage has not yet been translated.
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
This passage has not yet been translated.
Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.
This passage has not yet been translated.