1 Samuel · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem ves...2. Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : ...3. Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bov...4. Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque...5. Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis c...6. Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron,...7. Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domin...8. quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres ...9. Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ...10. Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus,...11. Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et ...12. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum ...13. Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ...14. Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ...15. si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis serm...16. Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus e...17. Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et da...18. Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvi...19. Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit un...20. Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis u...21. Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque ...22. Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum mag...23. Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro ...24. Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto c...25. Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pari...Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
This passage has not yet been translated.
Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
This passage has not yet been translated.
Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.
This passage has not yet been translated.
Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris :
This passage has not yet been translated.
quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc.
This passage has not yet been translated.
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum eos.
This passage has not yet been translated.
Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
This passage has not yet been translated.
Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem.
This passage has not yet been translated.
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum :
This passage has not yet been translated.
si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
This passage has not yet been translated.
Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
This passage has not yet been translated.
Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
This passage has not yet been translated.
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
This passage has not yet been translated.
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
This passage has not yet been translated.
Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
This passage has not yet been translated.
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
This passage has not yet been translated.
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
This passage has not yet been translated.
Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.
This passage has not yet been translated.
Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
This passage has not yet been translated.