1 Samuel · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset : duobus aute...2. Et elegit sibi Saul tria millia de Israël : et erant cum Saul ...3. Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quæ erat in Gab...4. Et universus Israël audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul...5. Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, tr...6. Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus ...7. Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. C...8. Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non ve...9. Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtul...10. Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat :...11. Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul :...12. dixi : Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem...13. Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti mandat...14. sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus si...15. Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjam...16. Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuera...17. Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cu...18. porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem ...19. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël : ...20. Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unu...21. Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, e...22. Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea ...23. Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset : duobus autem annis regnavit super Israël.
This passage has not yet been translated.
Et elegit sibi Saul tria millia de Israël : et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
This passage has not yet been translated.
Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens : Audiant Hebræi.
This passage has not yet been translated.
Et universus Israël audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
This passage has not yet been translated.
Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
This passage has not yet been translated.
Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad.
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
This passage has not yet been translated.
Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
This passage has not yet been translated.
Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
This passage has not yet been translated.
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
This passage has not yet been translated.
dixi : Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum :
This passage has not yet been translated.
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum : et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
This passage has not yet been translated.
Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro Philisthiim consederant in Machmas.
This passage has not yet been translated.
Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual :
This passage has not yet been translated.
porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
This passage has not yet been translated.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël : caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
This passage has not yet been translated.
Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
This passage has not yet been translated.
Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
This passage has not yet been translated.
Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
This passage has not yet been translated.