1 Samuel · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego...2. Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interfici...3. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias,...4. Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Be...5. Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamin...6. Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino...7. Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque...8. Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui di...9. Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.10. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait ...11. Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qu...12. Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspec...13. Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ej...14. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiri...15. Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.16. Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent ...17. Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene ...18. Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Beth...19. Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David fi...20. Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et h...21. Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit e...22. Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : ...23. Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, Dav...Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
This passage has not yet been translated.
Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
This passage has not yet been translated.
Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
This passage has not yet been translated.
Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
This passage has not yet been translated.
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
This passage has not yet been translated.
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
This passage has not yet been translated.
Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
This passage has not yet been translated.
Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
This passage has not yet been translated.
Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
This passage has not yet been translated.
Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
This passage has not yet been translated.
Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.
This passage has not yet been translated.