1 Samuel · 15

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Pœnitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Dixitque Samuel : Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israël,

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ?

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini ?

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Et conversus est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat pœnitentiam.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

English

This passage has not yet been translated.