1 Samuel · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant...2. Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam...3. Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in ...4. Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : ...5. Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum ...6. Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad Da...7. Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et a...8. Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila...9. Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, d...10. Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, ...11. si tradent me viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul,...12. Dixitque David : Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt m...13. Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de...14. Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitq...15. Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam eju...16. Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam,...17. Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et t...18. Percussit ergo uterque fœdus coram Domino : mansitque David in...19. Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ec...20. Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descend...21. Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.22. Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite,...23. Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus abscondit...24. At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et ...25. Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum es...26. Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et vir...27. Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam i...28. Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit i...Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
This passage has not yet been translated.
Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthæos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Judæa consistentes timemus : quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ?
This passage has not yet been translated.
Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego enim tradam Philisthæos in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilæ.
This passage has not yet been translated.
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
This passage has not yet been translated.
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
This passage has not yet been translated.
Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
This passage has not yet been translated.
Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
This passage has not yet been translated.
si tradent me viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David : Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
This passage has not yet been translated.
Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit exire.
This passage has not yet been translated.
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco : quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
This passage has not yet been translated.
Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
This passage has not yet been translated.
Percussit ergo uterque fœdus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
This passage has not yet been translated.
Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti ?
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
This passage has not yet been translated.
Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
This passage has not yet been translated.
Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
This passage has not yet been translated.
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
This passage has not yet been translated.
Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
This passage has not yet been translated.
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
This passage has not yet been translated.
Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
This passage has not yet been translated.
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
This passage has not yet been translated.