1 Samuel · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.2. Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæo...3. Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israë...4. Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque i...5. Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est ...6. Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram ch...7. Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam...8. Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ...9. Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, cl...10. dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : Davi...11. Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in ma...12. Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in ...13. Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te...14. Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur i...15. Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuu...16. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et j...17. Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Sau...18. dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti...19. Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradider...20. Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bon...21. Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus...22. jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque aufer...23. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et Dav...Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
This passage has not yet been translated.
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.
This passage has not yet been translated.
Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt.
This passage has not yet been translated.
Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
This passage has not yet been translated.
Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.
This passage has not yet been translated.
Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,
This passage has not yet been translated.
dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?
This passage has not yet been translated.
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
This passage has not yet been translated.
Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
This passage has not yet been translated.
Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
This passage has not yet been translated.
Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.
This passage has not yet been translated.
Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
This passage has not yet been translated.
Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
This passage has not yet been translated.
Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
This passage has not yet been translated.
dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
This passage has not yet been translated.
Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
This passage has not yet been translated.
Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
This passage has not yet been translated.
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
This passage has not yet been translated.
jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
This passage has not yet been translated.
Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
This passage has not yet been translated.