1 Samuel · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël,...2. Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus ...3. Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abiga...4. Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,5. misit decem juvenes, et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et ...6. Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax,...7. Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in dese...8. Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant...9. Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba...10. Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et...11. Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ o...12. Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi ven...13. Tunc ait David pueris suis : Accingatur unusquisque gladio suo...14. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicen...15. Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti : nec qu...16. pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus ...17. Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam compl...18. Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos ut...19. dixitque pueris suis : Præcedite me : ecce ego post tergum seq...20. Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis,...21. Et ait David : Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in d...22. Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de ...23. Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de ...24. et cecidit ad pedes ejus, et dixit : In me sit, domine mi, hæc...25. Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum ini...26. Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui p...27. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tu...28. Aufer iniquitatem famulæ tuæ : faciens enim faciet Dominus tib...29. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens an...30. Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est...31. non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino ...32. Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israël, qui ...33. et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem...34. Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum ...35. Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixit...36. Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in do...37. Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor ...38. Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et ...39. Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominu...40. Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt...41. Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce famula...42. Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, ...43. Sed et Achinoam accepit David de Jezraël : et fuit utraque uxor ejus.44. Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti fili...Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
This passage has not yet been translated.
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis : erantque ei oves tria millia, et mille capræ : et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
This passage has not yet been translated.
Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail : eratque mulier illa prudentissima, et speciosa : porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus : erat autem de genere Caleb.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
This passage has not yet been translated.
misit decem juvenes, et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
This passage has not yet been translated.
Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
This passage has not yet been translated.
Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto : numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
This passage has not yet been translated.
Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis : in die enim bona venimus : quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
This passage has not yet been translated.
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David : et siluerunt.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et quis est filius Isai ? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
This passage has not yet been translated.
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint ?
This passage has not yet been translated.
Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait David pueris suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo : et secuti sunt David quasi quadringenti viri : porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
This passage has not yet been translated.
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos.
This passage has not yet been translated.
Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto :
This passage has not yet been translated.
pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
This passage has not yet been translated.
Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos :
This passage has not yet been translated.
dixitque pueris suis : Præcedite me : ecce ego post tergum sequar vos : viro autem suo Nabal non indicavit.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus : quibus et illa occurrit.
This passage has not yet been translated.
Et ait David : Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant : et reddidit mihi malum pro bono.
This passage has not yet been translated.
Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
This passage has not yet been translated.
Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
This passage has not yet been translated.
et cecidit ad pedes ejus, et dixit : In me sit, domine mi, hæc iniquitas : loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal : quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo : ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi : et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
This passage has not yet been translated.
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
This passage has not yet been translated.
Aufer iniquitatem famulæ tuæ : faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris : malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum : porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
This passage has not yet been translated.
non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris : et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
This passage has not yet been translated.
et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
This passage has not yet been translated.
Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
This passage has not yet been translated.
Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
This passage has not yet been translated.
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc : et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
This passage has not yet been translated.
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes : David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
This passage has not yet been translated.
Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
This passage has not yet been translated.
Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David : et facta est illi uxor.
This passage has not yet been translated.
Sed et Achinoam accepit David de Jezraël : et fuit utraque uxor ejus.
This passage has not yet been translated.
Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
This passage has not yet been translated.