1 Samuel · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Ama...2. Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum ...3. Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenis...4. levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et pla...5. Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam J...6. Et contristatus est David valde : volebat enim eum populus lap...7. Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad m...8. Et consuluit David Dominum, dicens : Persequar latrunculos hos...9. Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et v...10. Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri : substi...11. Et invenerunt virum ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad Dav...12. sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Q...13. Dixit itaque ei David : Cujus es tu ? vel unde ? et quo pergis...14. Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra J...15. Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum ? Qui ait ...16. Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem univ...17. Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius di...18. Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores ...19. Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis qua...20. Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem s...21. Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, ne...22. Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ieran...23. Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quæ ...24. nec audiet vos quisquam super sermone hoc : æqua enim pars eri...25. Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et præf...26. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus...27. his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui ...28. et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,29. et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,30. et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,31. et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus...Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
This passage has not yet been translated.
Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum : et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas,
This passage has not yet been translated.
levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.
This passage has not yet been translated.
Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
This passage has not yet been translated.
Et contristatus est David valde : volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus : confortatus est autem David in Domino Deo suo.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.
This passage has not yet been translated.
Et consuluit David Dominum, dicens : Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non ? Dixitque ei Dominus : Persequere : absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor : et lassi quidam substiterunt.
This passage has not yet been translated.
Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri : substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
This passage has not yet been translated.
Et invenerunt virum ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David : dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
This passage has not yet been translated.
sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est : non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque ei David : Cujus es tu ? vel unde ? et quo pergis ? Qui ait : Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ : dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
This passage has not yet been translated.
Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum ? Qui ait : Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.
This passage has not yet been translated.
Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
This passage has not yet been translated.
Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
This passage has not yet been translated.
Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit.
This passage has not yet been translated.
Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant : omnia reduxit David.
This passage has not yet been translated.
Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam : dixeruntque : Hæc est præda David.
This passage has not yet been translated.
Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
This passage has not yet been translated.
Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras :
This passage has not yet been translated.
nec audiet vos quisquam super sermone hoc : æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
This passage has not yet been translated.
Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de præda hostium Domini :
This passage has not yet been translated.
his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,
This passage has not yet been translated.
et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
This passage has not yet been translated.
et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,
This passage has not yet been translated.
et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
This passage has not yet been translated.
et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
This passage has not yet been translated.