1 Samuel · 29
Verses
⋯
Individual passages
1. Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : se...2. Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et milli...3. Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt ...4. Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixeru...5. Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Perc...6. Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rect...7. Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satrap...8. Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in...9. Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus...10. Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecu...11. Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficis...Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
This passage has not yet been translated.
Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
This passage has not yet been translated.
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ?
This passage has not yet been translated.
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ?
This passage has not yet been translated.
Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places.
This passage has not yet been translated.
Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium.
This passage has not yet been translated.
Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
This passage has not yet been translated.
Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.
This passage has not yet been translated.